# Epistolae 2-67

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus JULIANO Coensi episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-67

CAP. II. — Ut autem imperialis est, ut diximus, potestatis,tumu1tus publicos acseditiones sacrilegas severius coercere, ita auctoritatis et sacerdotalis, monachis prædicandi aliquam contrafidemlicentiam non præbere, et omni virtute resistere, ne ea quæ ad Facerdotes pertinent, sibi audeant vindicare. Unde miramur fratrem (k) Thalassium episcopum, quod Georgio nescio cui, qui prajsumendo illicita, et propositum monachi et nomen amisit, scribendi vel prædicandi aliquam permiserit facultatem.Adquem episcopum, si dilectioni tuae visum fuerit, ex hac parte competentia scripta (1) mittemus.Agat itaque fraternitas tua opportunis suggestionibus, ut clementissimus princeps quæ Domino sunt placitura preci piat, et incentores cruentarum seditionum jubeat competentius cocrceri,ut nec (m) illi impuniti sint, quorum manus scelera perpetrarunt, nec illi qui talium utuntur insania. Si autem inquisitio judiciaris et confessio reorum ad eas personas pervenit, quarum vel consilio vel impulsu mala tanta commissa sunt, nullius favoris eis sunt praestanda solaria. Quantum enim meliora de ipsis sunt credita, tanto sunt ampliusdetestandi,quorum nunc impietas, quæ per hypocrisim fuerat velata,detegitur.Et ideo agat Christianissimus et piissimus imperator, quod paci ecclesiasticæ intelligit profuturum. Quem superna inspiratione ita instrucndum esse confido, ut et disciplina inquietos (n) revocari, et a sanguine eorum jubeat abstineri: quamvis nihil ultionum non mereantur subire, qui ausi sunt et divinis et humanis constitutionibus 1 % 12 repugnare.(o) Data quarto nonas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
