Latin
(p) SYNOPSIS. – I. De ordinatione episcoporum, pres-byterorum et Diaconorum, ut…
Leo the Great, Epistolae 2-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. I. Quo die sacerdotalis vel levitica benedictio celebrari debeat. —(e) Quod ergo a patribus nostris propens:oro cura novimus esse servatum, a vobis (f)quoque volumus custodiri,ut non passim diebus omnibus sacerdotalis vel Icvitica ordinatio celebretur; sed post diem sabbati, ejus noctis qum in prima sabbati lucescit,exordia deligantur(g),in quibus his qui consecrandi sunt jejunis,(h)et a jcjunanttbus sacra benedictio conferatur. Quod ejusdem observantiae erit, si mane ipso (i)Dominicodie,continuato sabbati jejunio, celebretur, a quo tempore praecedentia noctis initia non recedunt,(j) quam ad diem resurrectionis, sicut etiam in Pascha Domini declaratur, pertinere non dubium est. Nam præter auctoritatem consuetudinis,quam ex apostolica novimus venire doctrina,(k)etiam sacra ScriPtura manifestat(Act. XIII),quod cum apostoli Paulum et Barnabam ex præcepto Spiritus sancti ad Evangelium I (l) gentibus mitterent prædicandum,jejunantes et orantes im posuerunt eis manus:ut intelligamus quanta et dantium et accipientium devotione, curandum sit,ne tantæ benedictionis sacramentum negligenter videatur impletum. Et ideo pie et 8a0 laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum sacerdotum formam per Ecclesiæ quibus Dominus præesse te voluit,etiam ipse servaveris: ut his qui consecrandi suntnumquam benedictio nisi in die resurrectionis Dominicæ tribuatur,eui a vespera sabbati initium constat ascribi, et quae tantis divinarum(m)dispositionum mysteriis est consecrata,. ut quidquid est a Domino insignius constitutum,in hujus dici dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium. ln hac per resurrectionem Christi, et mors interitum, et (n) vita accepit initium. In hac apostoli a Domino praedicandi omnibus gentibul Evangelii tubam sumunt(Matth. XXVIII, 20), et inferendum universo mundo sacramentum regenerationis accipiunt. In bac,(o)sicut beatus Joannes evangelista teslatur,congregatis in unum discipulis,anuis clausis, cum ad eos Dominus introisset,insuf- Gavit, et dixit: AccipiteSpiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et (p) quorum detinueritis, delenta eruat (Joan. xx, 22,23). In hac denique promissus a DominoapostolisSpiritussanctus advenit(Act. II,i; Joan. xIV, i6; XVI, 7); ut caelesti quadam regula insinuatum et traditum noverimus, in illa dic celebranda nobis esse mysteria sacerdotalium benedictionum, rq) in qua collata sunt omnia dona gratiarum.