Latin
(d) LEO episcopus MARCIANO Augusto
Leo the Great, Epistolae 2-70
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Sed sanctae memoriæ Theophilus(i): Alexandrinaa Ecclesiae episcopus, cumhujus observationis annos(;) centum numero collegisset, septuagesimi sexti anni paschale festum longe aliter quam alii decreverant tenendum esse constituit. (k) Nam a primo augustae memoriae Theodosii senioris(l) consulatu(m) succedentem sibi sacrae observantiae ordinem ponens, ut longioris temporis ratio ejus litteris teneretur ascripta,cujus 1230com plexionis(n)septuagesimus et quartus est annus, (o) in quo pridie idus Aprilis sanctum Pascha celebravimus; sequenti vero annp pridie nonas Aprilis eadem, propitio Deo, (p) agenda erit festivitas, sicut(q)regulariter centenariae annotationis ordo declarat; sed in anno qui erit sepluage-, simus sextus(a),is Paschae dies invenitur ascriptus, quem a passione Domini nulli us exempli, nullius con- Btitutionis admittit auctoritas. Nam diem octavum kelendarum Maiarum ab eo cognoscimus prafinitum,(b) qui nimie limitem antiquæ constitutionis excedit; cum alii quintum decimum kalendarum Maiarum huic festivitati deputaverint diem. Siquidem (c) ab undecimo kalendarum Aprilium, usque in undecimum kalendarum Maiarum, legitimum spatium sit præfixum, intra quod omnium varietatum necessitas concludatur: ut Pascha Dominicum nec prius possimus habere nec tardius. Quod enim in decimum et in nonum kalendarum Maiarum videtur(d) nonnumquam pervenisse festivitas, quadam ratione defenditur. Quia etsi dies Resurrectionis ultra terminum videtur exisse, dies tamen Passionis limitem positum non invenietur egressus. Ad octavum autem kalendarum Maiarum paschalem observantiam perducere, nimis insolens et aperta transgressio est.