Latin
LEO episcopus EUDOCIÆ Augustæ
Leo the Great, Epistolae 2-71
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Si ergo praedicti nomen catholicum venerantur et diligunt,et(a) inter Domini corporis volunt membra numerari,pravos errores,quos temere admiserant,detestentur, et agant poenitentiam impiarum blasphemiarum, cruentorumque factorum. Succumbant pro salute animarum suarum synodalibus,quæ in civitate Chalcedonensi sunt confirmata, decretis. Et quia ad intelligendum sacramentum salutis bumanæ,nisi fides veraethumilitas quieta non pervenit, credant quod legunt in Evangelio, quod confitentur in symbolo, necimpiis dogmatibus misceantur. Fides enim catholica sicut damnat Nestorium, qui in uno Domino nostro Jesu Christo duae ausus est praedicare personas,ita damnat etiam Eutychen cum Dioscoro, qui ab unigenito Deo Verbo (b) negant in utero Virginis matris veritatem carnis humanae susceptam. Si quid autem erga praedictorum conversionem exhortatio vestra profecerit, quod gloriam vobis praestabit aeternam, peto hoc mihi clementiae vestrae litteris indicetis; (c) ut et vos boni operis fructum cepisse, et illos gaudeam misericordia Domini non periisse. Data (d) decimo septimo kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.