Latin
LEO urbis Romae episcopus JULIANO episcopo
Leo the Great, Epistolae 2-73
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Depraesentis anni Pascha (f) nulla dubi tatio esse nobis potuit, sed de futuro quæsivimus quod Theophilus Alexandrinae urbis episcopus,(g)octavo kalendarum Maiarum diei, quod numquam ita a tempore Dominicae resurrectionis celebratum est, credidit ascribendum. Unde sollicitius congruit hoc requiri, ut omnisoccasio tollatur erroris. 1248Nam in nostris annalibus (h) quintusdecimuskalendarum Maiarum dies apertissime a Patribus nostris et constitutus legitur et celebratus. Ac ne vel apud nos vel apud Orientales nascatur ex hac parte diversitns,hoc instantius nostro nominecum Christjanisssimoprincipe agere tua dignetur dilectio: quamvis et ipse clementissimus princeps se inquisitione sollicitissima curam hanc Ægyptiis delegasse, suis epistolis dignatus sit indicare.