# Epistolae 2-73

Leo the Great, Epistolae, LEO urbis Romae episcopus JULIANO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-73

CAP. II. — Depraesentis anni Pascha (f) nulla dubi tatio esse nobis potuit, sed de futuro quæsivimus quod Theophilus Alexandrinae urbis episcopus,(g)octavo kalendarum Maiarum diei, quod numquam ita a tempore Dominicae resurrectionis celebratum est, credidit ascribendum. Unde sollicitius congruit hoc requiri, ut omnisoccasio tollatur erroris.1248Nam in nostris annalibus (h) quintusdecimuskalendarum Maiarum dies apertissime a Patribus nostris et constitutus legitur et celebratus. Ac ne vel apud nos vel apud Orientales nascatur ex hac parte diversitns,hoc instantius nostro nominecum Christjanisssimoprincipe agere tua dignetur dilectio: quamvis et ipse clementissimus princeps se inquisitione sollicitissima curam hanc Ægyptiis delegasse, suis epistolis dignatus sit indicare.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
