# Epistolae 2-77

Leo the Great, Epistolae, Sanctissimo ac beatissimo coepiscopo papae LEONI ANATOLIUS in Domino salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-77

CAP. II. - Et reverentissimus quidem sacrosanctae Ecclesiae nostrae presbyter Aetius in priore loco atque honore ecclesiastico (r) nobis est restitutus: omne quod (d) episcopi nostri est modeste faciens(e) ipse responsum. Andreas autem, qui non provectus a nobis,sed gradufaciente archidiaconi dignitate fuerat honoratus, (f) ab Ecclesia separatus est, cum his qui contra sanctæ memoriae patrem nostrum atque episcopum fuerant Flavianum; qui etiam partis antea perfidissimi fuerant Eutychetis; quamvis excusationibus plurimis et subscriptionibus propriis, quas epistolae sanctitatis vestrae subdiderant, jam viderentur satisfecisse praeteritis, eo usque quamdiu quod vobis placitum (g) super istis fucrit ordinatum.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
