# Epistolae 2-80

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus ANATOLIO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-80

CAP. II. — Quod ergo in Constantinopolitana Ecclesia quædam in officiis clericorum corrrecta significas, ut et (c) Aetium presbyterum in gratiam tuam affectionemque revocaveris, et Andream ab archidiaconi actione submoveris,nobisplacuisse rescribo: quia existimationem tuam, ut optabam, plurimum erigit atque commendat.Etm orito post correctionem inoblivionemperducitur, quod reprehensioni obnoxium videbatur, cum hæreticorum provectione, et discipulorum sanctae memoriae Flaviani injuria gravareris, quae nunc simul ab omni offensione, cum tui, ut volui laude cessarunt: quia in ordinem suum, quæ fucrant turbata, redierunt. Andream sane, qui rationabiliter archidiaconi est privatus officio, et Eufratam, qui sancta; memoriae Flaviani, ut com- -peri, improbus exstitit accusator, si professionibus plenissi me scriptis non minus Eutychianam (d) hæresim quam Nestorianum exsecrabile dogma condemnant, quoniam venia et praestanda correctis, presbyteros consecrabis: ut sjbi remedium catholicae fidei sentiant profuisse, electo primitus et probato, qui archidiaconi officium possit implere, id est, quem nulla umquam prædictarum impietatum fama resperserit. Caeteri vero, quos par reatus involverat si veniam simili professione cum satisfactione deposcunt, suis ordinibus reformentur: his tantum ad officiorum primatum admissis, quos ab omni errore liberos fuisse constiterit.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
