Latin
LEO Romæ episcopus LEONI semper Augusto
Leo the Great, Epistolae 2-86
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Hoc (j) autem etiam apud clementiæ vestrae scientiamnon ambigimuus esse perspicuum:siquidem, ut multorum ante re! alione (k) comperimus, molitiones haereticorum, quae contra praedictae synodi auctoritatem conabantur assurgere, nihil ex hoc (l) permiseritis audere. Unde quod negandum illis sponte vidistis, gloriosum vobis est universali Ecclesiæ me supplicante concedere, et incommutabiliter perpetueque praestare ut quae secundum Evange lium Christi et prædicationis (m) apostolicæ veritatem omnibus retro sæculis, una fide unaque intelligentia roborata sunt, nulla(n)ulteriuspossintactioneconvelli. Prout ergo misericordia Dei, consilio Spiritus sui mentem vestrae pietatis instruxerit, sanctae primitus Alexandrinae Ecclesiæ pacis reparatione consuHte, et per catholicos sacerdotes talem provideri jubete (o) pontificem, in quo et (p)in actuum probitate etio fidei professione nihil possit reprehensibilc reperiri: ut omnibus rite compositis, eadem ubique servetur prædicatio veritatis. Data (q) quinto idus. Julii, Constantino et Rufo viris clarissimis consulibus.