Latin
LEO episcopcs LEONI Augusto
Leo the Great, Epistolae 2-92
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. -Cum ergo universalis Ecclesia per illius principalis petrae aedificationem facta sit petra, et primus apostolorum beatissimus Petrus voce Domini (a) dicentis audierit: T" es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; quis est, nisi aut Antichristus,aut diabolus,qui pulsare audeat i inexpugnabilem(b)firmitatem; qui id malitia suainconvertibilis perseverans, per vasa irae et suæ apta fallaciae, falso diligentiae nomine, dum veritatem se mentitur inquirere, mendacia desiderat seminare? Atque (c) contemnenda et vitanda merito sibi incontinens furor et impietas caeca præscripsit, ut dum diabolico instinctu in sanctam Alexandrinam saevit Ecclesiam, quales essent qui Chalcedonensem synodam retractari cupiunt, (d) disceretur. In qua nullo modo accipere potuit ut a nobis contra sanctam Ni- Menam synodum sentiretur, quod haeretici mentiuntur, qui se fidem Nicaeni concilii tenere confingunt, in quo sancti et venerabiles Patres nostri contra riumcongregati,non carnem Domini,sed Deitatem Filii homousion Patri esse firmaverunt; in Chalcedonensi autem concilio adversus Eutychianam impietatem definitum est,de substantia virginis matris Dominum JESUM CHRISTUM sumpsisse nostri corporis oeritatem.