# Epistolae 2-97

Leo the Great, Epistolae, LEO (m) episcopus LEONI Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-97

CAP. II. — Nam si humanis persuasionibus semperdisceptare sit liberum,numquam deesse poterunt qui veritati audeant resultare, et de (d) mundanæ sapientiæ loquacitate confidere:(c)cum hanc nocentissimam vanitatem quantum debeat fides (f)et sapientia Christiana vitare ex ipsa Domini nostri Jesu Christi institutione cognoscat;q ui omnes nationes ad illuminationem fidei vocaturus, non de philosophis aut de orutoribus, qui prædicando Evangelio famuiarentur, elegit; sed de humilibus et piscatoribus per quos (g) se manifestaret, assumpsit, ne doctrina cælestis, quae erat plena virtutum, auxilio videretur indigere verborum. Unde Apostolus protestatur et dicit: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ne evacuetur crux Christi::verbum enimerucis pereunti bus quidem stultitza est, his autem qui salvi fiunt virtus Dei est;scriptum est enim:Perdam saptentiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens?ubi scriba ubi inquisitor hujus sæculi 9 Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (l). Cor (I, 17-20)? Argumentaenim (h) rhetorica et institutæ ab hominibus versutia; disputandi in eo praecipue gloriantur, si in rebusincertisetopinionum varietate (i) confusis, ad hoc audientium trahantsensum,quod asserendum ingenio atque eloquio suo quisque delegerit; et ita (j) fit utquod majore facundiadefenditur, verius æstimetur. Sed Christi Evangelium hac arte non indiget, in quo doctrina veritatis sua luce(k)manifestata est; nec quaeritur quid auribus placeat, ubi verae fidei sufficit scire quis doceat.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
