# Epistolae 2.1-2-16

Leo the Great, Epistolae, 2.1 to 2.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.1-2

Eutyches presbyter et archimandrites huic libello subscripsi manu mea. (h) Exemplar Julii episcopi urbis Romæ, ut asserunt Eutychis scripta ad Dionysium episcopum, cujus sensuductusipse Eutyches decidit in errorem. Miror audiens quosdam confitentes quidem in carne Dominum nostrum,incurrentes vero divisionem male a Paulianistis introductam.Illi enim Paulum Samosatenum sequentes, alium quidem intelligunt eum qui ex caelo descendit, Deum confitentes; alium vero terrenum hominem esse dicunt, et illum quidem infabricabilem,hunc dominum,alium serrum;(a)impium seu venerentureum quem servum appellant et fabricatum, seu non colant. eum qui nos sanguine suo redemit. Hi vero qui Deum descendisse de coelo connitentur, et carnem (b) iactam ex Virgine, et unum esse cum carne, frustra (c) conturbantur, excedentes in verba impietatis illorum. Dicuntenim el ipsi, sicut audio, duas naturas. Ad quod et Joannes evidenter probat (ununl) Dominum nostrum, cum dicat: lerbum caro factum est; et Paulus apostolus, cum dicat: Unus Dominus Jesus Christus, per quem ommia. Si enim natus ex Virgine Jesus norY. inalur, ipse est per quem universa facta sunt, una scilicet natura (d)facta est,quoniam et una persona, non in duodivisa cum nec propria natura corporis est, et propria natura Deitas sit secundum carnem. Sed sicut homo una natura est, itact is qui ad similitudinem hominis est factus Christus. Quod si non agnoscunt id quod per adunationem unum cst, possunt et unum in plura partiri et plurimas dicem naturas: quoniam multiplex corpus, quod ex ossibus, nervis et venis, carne et cute, sanguine et spiritu constet: quae omnia diversa quidem inter se sunt, una tamen (e) est eorum natura. Unde et Deitatis natura cum corpore unum est. Et (n nec in duas naturas dividitur. Nec enim poterat totum Filius hominis appellari qui descendisset e coelis, et rursus Filius Dei qui natus ex femina est, si duarum naturarum caperet divisionem sed id quidem quod descendisset e cœlis, vocaretur Filius hominis, non Filius Dei.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
