# Epistolae 2.16-35

Leo the Great, Epistolae, 2.16 to 2.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.16

e vivis excesserat. Itaque recte Petavius hanc epistolam scriptam tradiderat an, et agere de Paschate anni, ac proinde loco IX kal. Maii. Legendum XIV kal. Maii. quo die Pascha celebratum fuit an.. 4.Apud Dionysium quidem legitur XVII kal. Maii, in quem diem incidit Pascha an,. Sed præterquam quod frequentius de Paschate anni sequentis, rarius de Paschate post aliqout annos celebrandum petebatur, ipsa Cyrilli epistola, quæ Pascha futuræ indicationis, id est anni sequentis indicit, apud Dionysium transmissa dicitur ad Bonificium una cum alia Attici epistola post consulatum Honorii XII et Theodosii VIII, id est an..Facile autem fuit numerales notas XIV librariorum lapsu duabus junctis unitatibus deflectere in XVII. Neque textum Græcum opponas ex Ecclesiæ Africanæ codice, uti vocant, ubi similer ac apud vulgatum Dionysium hæc numerales notas legitur. Nam Græcus Africani codicis textus non est originalis Cyrilli, sed ex Latino Dionysii antiqua interpretatio Græca, quæ ex vitatio Dionysii textu derivat, et veterem esse hunc librariorum lapsum confirmat. Hinc ergo manifestum fit veram lectionem in ms. Sirmondi fuisse corruptam ab illo antiquario, qui cum huic epistolæ alteram partem subjecit, et ex duabus epistolis unam compegit, diem Paschatis in hac postrema parte designatum, de quo pluribus agitur, ad priorem quoque partem transferendum putavit. Hac libertate in inscriptione eadem Cyrilli epistola data dicitur Carthaginensi synodo congregatæ v kal. Decembris, cum apud Dionysium nulla talis notatio in incriptione ocurrat, sed in titulo Dionysus notaverit diem VI kal. Decembris, quo ea epistola ab Africanis ad Bonifacium pontificem missa fuit. Hactenus de epistola ad Carthaginense concilium. 5.Nunc de additione, seu de alia Cyrilli epistola, quæ nostri instituti propria est. Hæc nimirum agit de Paschate celebrando an.. Dicitur enim Pascha celebrandum apud Alexandrinos IX kal.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
