# Epistolae 2.17-26

Leo the Great, Epistolae, 2.17 to 2.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.17

Et hoc Paulianæ divi. sionis est. Nos autem divinae Scripturae docent tamquam de uno Domino nostro sentire, et cum descendisset caelis, et cum in terra natus est. Qui igitur sic sentiunt, non excedunt (ab) inconsona contraria sentientibus, ut cum mente divinis præceptis Consentianl, sermonibus discrepent. Neces;e cst enim eos, cum duas ualuras(g) intelligant, alteram colere, alteram non adorare, et in divinam quidem baptizari, in humanati vero non baptizari. Si autem in mortem baptizamur Domini, unam profitemur naturam et impassionabilis Deitatis, et passionabilis carnis, ut per hoc sit baptisma nostrum et in Deum et in mortem Domini perceptum. Nee enim veremur ca!umnialores, qui dividunt in duas personas Dominum. Nec cum nos unitatem evangelicam atque apost.olicam praedicemus, lacerent nos tamquam dicentes carnem esse cœlestem, cum nos e contra divinas Scripturas legamus dicentes filium esse non ex cœlo. Nec enim cum dicimus Filium Dei creatum ex mu- Iiere, possumus reprehendi tamquam Verbum ex terra dicentes, et non ex coelo. Dicimus enim utrumque et ex cælo totum propter Deitatem, et ex muliere totum propter carnem, ignorantes divisionem unius personæ.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
