# Epistolae 2.49-63

Leo the Great, Epistolae, 2.49 to 2.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.49

Si id collegit ex verbis quod optamus, charissimi fratres, non adverit hæc pertinere ad finem epistolæ, quæ Africanis tradita fuit. Si vero deduxit ex illis quæ huic posteriori fragmento inseruntur, charissimi domini mei, in mente habetote, quæ Cyrilli potius quam Pachomii Verba esse videntur, fortiora quidem sunt, sed no omnino convincunt; cum fieri potuerit ut is qui hanc Epistolam anteriori ad Africanos subjecit, ita hæc loca plurali numero afferret, ut cohærerent cum antecedentibus, quemadodum alia proprio ingenio eum immutasse cognoscimus. 8.Joannes Vander Haagen, auctor operis inscripti:Observationes in veterum Patrum et pontificum prologos et epistolas paschales, Amstelodami an.,pag. 97, eam Cyrilli epistolam esse, et ad Leonem pontificem traditam propugnat. Id autem exinde potissimum statuit, quod ex una parte certum sit ex Paschasino S. Cyrillum Leoni interroganti de Paschate an. per litteras eidem directas respondisse;ex alia vero parte textum qui in hoc fragmento legitur Beda tribuat epistolæ Cyrilli ad S.Leonem, in ipso fragmento agatur quidem de quæstione Paschatis anni, de qua eum Leoni respondisse Paschasinus prodidit. Idem vero auctor allegat tria Bedæ testimonia: duo quibus ea epistola Cyrillo vindicatur, nimirum ex libro de temporum Ratione, et ex epistola ad Wicherdam; tertium vero ex opusculo de Argumentis lunæ, ubi ad Leonem scripta dicitur testibus Petavio et Bucherio sed locum se non potuisse invenire fatetur. Certe in editione Coloniensi an., tom. I pag., in eo tractatu de Argumentis lunæ hæc reperimus: Sic legitur in epistola quam beatus Cyrillus ad Leonem papam scripsit: Indicabo enim vobis, quid Bachumius (lege Pachomius (monachus, etc. quæ quidem in fragmento mox recitando invenientur, sicut in eo leguntur etiam illa quæ tum in opusculo de temporum ratione ejusdem editionis cap. 41, tom. II pag.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
