Latin
LEO JULIANO fbatri et coepiscopo salutem
Leo the Great, Epistolae 201
Unproofread scanNot analysed yet
Cognitis quae apud Ephesum unius hominis præsumptione sunt geeta, magno quidem dolore affecti sumus de his que impie furioseque commissa sunt; sed ad Dominum (j) nostrum animos dirigentes; multam fiduemm ab ipsa quam sequimur veritate comcipimus, non omittentes omnia agere quæ auxiliante Dei gratia credimus profutura. Tenendum ergo nobis eat quodtenemus, et sæviente (k) unius turbrais procella, serenissimæ fidei est amplectenda transquillitas; donec radios suos veritas per universa diffundat. et caliginem infidelitatis consumat. Quæ autem (I) disposita sint, perlatoris sermonem agnosess. Data tertio idus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.