# Epistolae 201

Leo the Great, Epistolae, LEO JULIANO fbatri et coepiscopo salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/201

Cognitis quae apud Ephesum unius hominis præsumptione sunt geeta, magno quidem dolore affecti sumus de his que impie furioseque commissa sunt; sed ad Dominum (j) nostrum animos dirigentes; multam fiduemm ab ipsa quam sequimur veritate comcipimus, non omittentes omnia agere quæ auxiliante Dei gratia credimus profutura.Tenendum ergo nobis eat quodtenemus, et sæviente (k) unius turbrais procella, serenissimæ fidei est amplectenda transquillitas; donec radios suos veritas per universa diffundat. et caliginem infidelitatis consumat. Quæ autem (I) disposita sint, perlatoris sermonem agnosess. Data tertio idus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
