# Epistolae 202

Leo the Great, Epistolae, LEO FLAVIANO episcopo Constantinopolitano. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/202

Quae et quanta dilectio tua pro catholicæ fidei defensione patiatur, per Piaconem, qni ab Epheso furtim est elapsus, agnovimus. Et licet magnificemus Deum, qui te gratiae suae virtute confortat, necesse est tamen nos dolere eorum ruinas,per quosveritasimpugnatur,etipsa totius Ecclesiae fundamenta quatiuntur. Quia vero providentia Dei semper suis necessarium,praestat auxilium,scire debet fraternitas tua, nos pro communi causa nihil eorum, quae agenda sunt, praeterire: ut primitus ad ea, quæ universitati fidelium prosint, pervenire mereamur. (c) Superest ut fortiter interim dilectio tua toleret, quae sibi ad æternam gloriam non dubitat profutura.Perlator sane brevis hujus epistolæ fideli sermone poterit enarrare, quidquid illud est, ad quod, adjuvante Domino,studio fidei et charitatis intendimus. Data(d)in idus Octobris,Asturio et Protegene viris clarissimis consulibus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
