# Epistolae 205

Leo the Great, Epistolae, (j) LEO et sancta SYNODUS, quae in urbe Roma convenit, FAUSTO, MARTINO, PETRO,e…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/205

Quamvis ea quae ad Constantinopolitanam Ecclesiam scripsimus sollicitudinem devotionis vestræ latere (a) non possent, tamen etiam specialibus dilectionem vestram litteris cohortandam esse credidimus, ut memores sanctæ (b) professionis vestræ quæ proprie in fide et charitate consistit, omnia scandala quæ contra pacem Ecclesiae orta sunt a vestris cordibus repellatis, beati Apostoli sententiam pia mente retinentes: Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit (Gal. i, 9); et custodientes (c) unanimitatem cum fratre nostro Flaviano episcopo,quem ad tempus Dominus permisit impiorum factione tentari, ut probatum sibi sacerdotem suum perseverantia; meritofaceret939 clariorem. Haec autem perturbationes necesse est ut, auxiliante Dei gratia, celeriter destruantur, (d) et omne quod reprobum est ab Ecclesie puritate, quae nec maculam nec rugam recipit (Ephes. v, 27), respuatur: maxime cum abi insana imperitia in hoeusqueproruptumsit, ut contra sacramentum salutis humanae, incarnationis Domini nostri Jesu Christi veritas denegetur, et antiquæ fidei praedicator atque defensor, quia non acquievit blasphemiis quas olim sancti Patres nostri in multis haereticis damnaverunt, subjiciatur injuriis; in quo utique omnium Domini sacerdotum reverentia (e) csditur, et universa corporis Christi membra pul- Bantur. Sed quia gloriosum nobis est quiquid nos pat'i Dens voluerit pro veritate tolerare, in consortium vos patientiae paternis exhortationibus advocamus, ut per dilectionem vestram omnibus Dco servientibus quae scripsimus innotescant, et inimicis Evangelii resistentes, nec pastoris vestri dilectionem, nec (f) unitatem catholicae fidei deseratis.Quoniam ea quæ in Epheso nuper contrajustitiam vel canonum disciplinam per unius hominis (g) impotentiam gesta sunt nulla catholicae fidei ratio rata esse permittit. Data (h) idibus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
