Latin
Domino victori THEODOSIO et triumphatori, semper Augusto filio, GALLA PLACIDIA …
Leo the Great, Epistolae 216
Unproofread scanNot analysed yet
(h) Dum in ipso ingressu civitatis antiquæ hanc curam habuissemus ut cultum beatissimo Petro apostolo redderemus, in ipso adorando altari martyris reverendissimus LEo episcopus, paululum se post orationem retinens, propter catholicam fidem apud noe deflevit, ipsum similiter summum apostolorum, quemn (a) adieramus, testem objiciens, episcoporum mi titudine circumseptus, (b) quos ex innumerabilibus civitatibus Italiae pro principatu proprii loci seu dignitate collegit; et verbis permiscens lacrymas, ad communionem sui fletus nostros quoque gemitus provocavit. Non enim modicum detrimentum est ex his quæ gesta sunt, ut fides quæ tantis temporibus regulariter custodita est asacratissimo patre nostro Constantino, qui primus imperio splenduit Christianus, (c) nuper turbata sit ad arbitrium unius hominis, qui in synodo Ephesinæ civitatis odium et contentiones potius exercuisse narratur, millitum præsentia et metu (djappetens ConstantinopolitanaB civitatis episcopum Flavianum, eo quod Ii. bellum ad apostolicam sedem miserit, et ad omnes episcoposharum partium, per eos qui (e) directi fuerant in concilio a reverendissimo episcopo Romæ, qui secundum definitiones(f) Nicæni concilii consueti Bunt interesse, domine sacratissime fili, renerabilis imperator. Hac Itaque gratia, tua mansuetudo tantis turbis resistens, veritatem fidei catholicæ religionis immaculatam servari praecipiat: ut secundum formam et definitionem apostolicae sedis, quam etiam nos tamquam praecellentem similiter veneramur, in statu sacerdotii illaeso manente per omniaFlaviano, (g) ad conciliietapostolicaesedisjudicium transmittatur,in qua primus ille,qui caelestes claves dignus fuitaccipere, principatum episcopatus(h) ordinavi; ; quando scilicet decet nos huic maximæ civitati, quae domina omnium est (t) terrarum, in omnibus reverentiam conservare. Diligentius autem etiam in hoc (j) providete,nequod priscistemporibusnostrageneratio custodivit, (k) sub nos imminui videatur, et per praesens exemplum schismata generentur interepiscopos et sanctas Ecclesias.