Latin
Dominae mene PLACIDIÆ venerabili Augustae THEODOSIUS
Leo the Great, Epistolae 228
Unproofread scanNot analysed yet
Ex litteris tuæ mansuetudinis nostra cognovit (c) aeternitas quid reverendissimus patriarcha Leo a tua aeternitate poposcerit. His itaque litteris indicamus quoniam de his quæ dicta sunt a reverendissimo episcopo plenius atque apertius (d)saepius scriptum est:ex quibus sine dubitatione manifestum est nihil nos praeter paternam fidem,aut dogmata divina,vel definitiones reverendissimorirm, qui tam sub divae memoriæ Constantino in Nicæ civitate, quam dudum nostro præcepto in Epheso congregati sunt,definisse, aut decrevisse, aut intellexisse; sed hoc solum in Epheso consitui jussimus,ut omnes qui nocibili lesione Ecclesias sanctas turbaverunt,digne removerentur. Haec sunt quae non ad refragationem, sed ad concordiam et purum vinculum adorandae religionis a reverendissimis(e)Patribus sunt decreta. Flavianus autem, princeps contentionis hujus, sacra sententia ab ecclesiasticis rebus expulsusest. Haecigitur sciens tua mansuetudo,domina sacratissima mater et venerabilis Augusta, nihil nos aliquando contrarium <a tradita fide sentire, sicut a quibusdam dicitur (f) suspicemini aut cogitetis.