Latin
Dilectissimo fratri RAVENNIO, LEO papa
Leo the Great, Epistolae 237
Unproofread scanNot analysed yet
Diu filios nostros Petronium presbyterum et Regulum diaconum in Urbe tenuimus: quoniam et de nostra hoc gratia merebantur, et fidei quae nunc quorumdam errore (d) incessitur, ratio postulabat. Voluimus onim eos nostro interesse (e) tractatui, et universa cognoscere quae per te cupimus ad omnium fratrum et consacerdotum nostrorum notitiam perve- Dire, (f) charissime; hoc dilectioni tum specialiter delegantes, ut sollicitudine vigilantiae tum epistola nostra, quam ad Orientem pro fidei delensione direximus, (! 1) vel sanctæ memoriæ Cyrilli,quæ nostris sensibus tota concordat, universis fratribus innotescat: ut (a) certiores effecti contra eos qui incarnationem Domini pravis persuasionibus aestimant temerandam,spirituali sevirtute præmuniant. Habes probabilem facultatem, qua cunctis Ecclesiis et Deo nostro episcopatus tui possis commendare primordia, si haec ita, ut credimus atque mandavimus, impleveria, frater charissime. Quæ autem committenda (b) litteris non ruerunt, cum prædictorum filiorum nostrorum insinuatione didiceris, Domini fretus auxilio efficaciter, ut diximus, ac laudabiliter exsequeris. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data III non. Mail, gloriosissimo Yalentiniano Aug. VIl et Avieno v. c. conss.