# Epistolae 244

Leo the Great, Epistolae, Dilectissimo (b) Fausto presbytero LEO episcopus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/244

Gratum semper est mihi tuam alloqui charitatem, et affectum salutationis exsolvere: quoniam (c) et scio te probabilem et sincerissimae fidei esse custodem,et qui non circumducitur omni vento doctrinæ, aed infundamentoprophetarum et apostolorum,qui Christus est, firme consistere:ut cum venerit filius hominia in Divinitate sua ad purgationem totius mundi(d),in electione reperiaris frumentum æternitatis,qni dignas thesaurizari possis in horreis.Susceptis itaque litteris per filium meum Parthenium, reciprocam salutationem exsolvens, exhortor tuam (e)beatitudinem, fili charissime,ut non confundaris de Evangelio generationis Domini (f) Jesu Christi filii David,filii Abraham secundum carnem: quoniam haec fides vincit mundum,quando quis credit qnia Christus Jesus est Filius Dei. Si quae vero fidei quaestiones inveniuntur,admonemus ut de his quæad communem utilitatem pertinent latius nobis scribas,libenter(g)suscipientibusqui ista detulerint.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
