Latin
LEONI reverentissimo episcopo Ecclesiæ (f) gloriosissimæ civitatis Romæ, MARCIA…
Leo the Great, Epistolae 249
Unproofread scanNot analysed yet
De studio et(g) oratione nostra sanctitas tua non dubitat: quoniam veram Christianorum religionem et apostolicam fidem firmam volumus permanere, et ab omni populo pia mente servari. (h) Denique securitatem nostræ potentiae ex recta religione et propiliation8 Salvatoris nostri consistere non ambigimus. Quapropter reverendissimos viros quos ad nostram pietatem sanctitas tua direxit libenter et sicut decebat animo grato suscepimus. Superest ut si placuerit tuae beatitudini in has partes advenire et synodum celebrare, hoc facere religionis affectu dignetur: nostris utique desideriis vestra sanctitas satisfaciet, et sacræ religioni quae utilia sunt decernet. 8i vero hoc onerosum est ut tu ad has partes advenias, hoc ipsum nobis propriis litteris tua sanctitas manifestet, quatenus in omnem Orientem et in ipsam Thraciam et Illyricum sacrae nostrae litterae dirigantur, ut ad quemdam definitum locum, ubi nobis placuerit,omnes sanctissimi episcopi debeant convenire, et quae Christianorum religioni atque catholicae fidei prosint, sicut sanctitas tua secundum ecclesiasticas regulas (a) definivit, sua dispositione declarent (b).