# Epistolae 259

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus JULIANO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/259

Litteras fraternitatis tuae per filios nostros Constantinopolitanos clericos, nuntias tuæ salutatis ac. cepi;quibus te magnis tribulationibusgravatum fuisse significas:cum utique non defuerit materia sollicitudinis et laboris,quæ inter procaces catholicae fidei adversarios inhaerentem veritati animum fatigarent; (l) isque, utacribis, fuerit animus ut per occasionem necessitatis et nobis te et patriæ præsentares. Quod vere futurum speraveram,ut apertius omnium hære. ticorum ambages tuo ore(m)recognoscerem. Sed gratias Deo, quod ita et incolumitas tua, et Ecclesiæ causa profecit,ut liberum tibi fuerit apud eosiaterim degere, quorum nobis probabilis consensus innotuit,sicut et fratris Anatolii scripta profitentur, etgesta quæ apud ipsum coram nostri sunt coniecta demonstrant, frater charissime. Remeantibus ergo prædictis, salutationis vicissitudinem reddo, et tit contra falsitatis astutias perseverantem diligentiam teneas fidenter exhortor; cum tibi ad hoc et tuus animus et nostra auctoritas suffragetur. Quoniam licet de multis meliora indicta sint, quod scilicet dolcanl sedeceptos, etdamnata perfidiacum auctoribus suis,gratia.m nostrae communionis exposcant (quod nos adeo libenter accepimus, reddituri his hanc quam desiderant communionem,cum promissa (n) compleverint), quosdam tamen persistere in sua obduratione cognovimus; quos oportet districtius comprimi,si nequeunt benignitate sanari. quam rem nostros post diem venerabilem (o) Paschæ dirigemus, qui tecum participato consilio ea quæ a nobis constituta fuerint exsequantur. Data idibus Aprilis, Adelfio viro clarissimo consule.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
