Latin
LEO episcopus ANATOLio confratri episcopo Constan- tinoopolitano
Leo the Great, Epistolae 271
Unproofread scanNot analysed yet
Ad declinandam erroris maculam, qua nonnullos aut Nestoriana impietas, aut Eutychiana labefactavit insania, laudabilem curam filii nostri 13asilius et Joannes presbyteri suae aestimationis habnerunt; ut inter compugnantia dogmata falsitatis vera catholicae fidei pace gauderent. Siquidem (g) longinquæ peregrinationis labore suscepto, sensum cordis sui in apostolica sede (h) patefecerunt, damnantes utramque haeresim, quarum supra fecimus mentionem, et de incarnatione Domini nostri Jesu Christi non aliud recipientes. quam quod, instruente sancto Spiritu, et didi,; imus, et docemus. Per hos ergo, frater charissime, cum testimonio nostro ad propria revertentes, dilectioni tuae nostra scripta direximus, fidenter (i) hortantes ut qui gratia apostolicæ communionis ornantur, etiam tuo favore per omnia se gaudeant adjuvari. Data (j) decimo tertio kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.