Latin
LEO ANATOLIO episcopo
Leo the Great, Epistolae 279
Unproofread scanNot analysed yet
Cogmtaclementissimi principis ex hisquas ad nos misit (m) litteris voluntate mirati sumus congregandæ synodo tam angustum tempus appositum,cum etsi nulla necessitas hostilitatis existeret, ipsa interjectorum dierum paucitas necessarios Sacerdotes nos evocare non sineret. Quando enim per diversas longinquasque provincias mitteremus, ut (o) vere possit Heri universale. concilium ssed quia clementissimi principis eo affectu amplectimur voluntatem, ut huic dispositioni ipsius noluerimus obsistere maxime cum magno desiderio a nobis hoc etiam ipse deposeas, fratrem et coepiscopum nostrum PASCHASINUM nobis probabilem virem de securiore provincia fecimus navigare: cui fratrem comprebysterum (b) nostrum HONIFACIUM de Urbe conjunximus; iJ1os quoque eisdem sociantes, qui prius ruerantordinati, ut participe in omnibus(c)actionibus fratre et coepiscopo nostro JULIANO, cujus fidem sæpe probavimus, nostra vice utantur in futuro concilio. Neque enim illic ullis contentionum difficultatibus credimus laborandum, cum et ipse indicare dignatus sis, quod in suscipienda catholica fide et damnatione Eutychis atqueNestorii omnes orientales subscripserint sacerdotes. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.