# Epistolae 280

Leo the Great, Epistolae, LEO JULIANO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/280

Quid de dilectionis tuae animo jubicemus, sæpius agnovisti: præcesserunt enim plurima,quæ nos facerent ista præsumere. Unde cum ob boc,secundum christianissimi principis volunlatem,in urbe (n Nicaena sacerdotalis habenda sit synodus,ut omnium scandalorum strepitus auferatur, necessarie fraternitati tum quod omni Ecclesiae prosit injungimus,ut cum fratribus etcoepiscopis nostris Pasthasino et Lucentio, aed et fratribus et compresbyteris nostris Bonifacio et Basilio,quos vice nostra ad predictum conventum ire præcipimus, curam tuam actionemque conjungas in omnibus,auctoritate nostrae praeceptionis usurus: quoniam scimua omnium illic(g)actarum rerum majorem tequamnostros habere notitiam: ut dum curam tuam illis consiliumque sociaveris, in nulla parte fallantur;sed omnia, Deo adjuvante, veniant in effectum,quæ fidei et paci probaveris convenire. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
