Latin
Dilectissimo fratri RAV ENNIO episcopo LEO episcopus
Leo the Great, Epistolae 289
Unproofread scanNot analysed yet
Ad praecipuum religionis nostrae pertinet sacramentum, ut in festivitatepaschali nulla sit toto orbe diversitas. Et quia hoc divina institutio et paterna traditio ad nostram sollicitudinem voluit pertinere, fraternitatem tuam solemniteradmonemus ut Pascha Dominicelebrandum nobis die decima kalendarum Aprilium recognoscas; quod manifesta ratio patefecit sacrae observantiae hunc diem esse legitimum: cujus notitiam perdilectionem quoque tuam, frater charissime, omnibus declarari; ut quorum in fide est una confessio, sit etiam in bac festivitate una devotio.