# Epistolae 29-34

Leo the Great, Epistolae, 29 to 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/29

Non dixit enim Scriptura Verbum Dei personam hominis sibi assumpsisse, sed carnem factum esse (Joan. I, 14). Id autem est ostendere Dei Verbum, similiter ac nos (6) participationem habuisse carnis et sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecipse, et hominem ex muliere processisse, non abjecta, nec deposita Deitate, aut generatione illa,quam habebat ex Patre; sed mansisse etiam in assumptione carnis Deum, quod erat. Hoc ubique rectæ fidei ratio protestatur. In tali sensu sanctos Patres fuisse comperimus.Ideo illi non dubitaverunt sanctam Virginem dicere θεοτόϰοv, non quod Verbi natura, Deitasque (c) in sancta Virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum anima rationaH, cui substantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter natum esae dicitur (d).

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
