Latin
Epistolæ S. CYRILLI Alcxandrini cuI S. LEONEM
Leo the Great, Epistolae 3
Unproofread scanNot analysed yet
Credite mihi quod si non scripsisset synodus Nicænacyclum lunarem primi mensis, sufficeret cyclus lapidis Si1enitis in Perside ad exemplu m rationis paschalis,cujuscandor interior cum luna primi mensis crescit et decrescit. Ideo nuntiavi vobis haec omnia, eo quod dubitastis de luna primi mensis in hoc anno. Ideo (a) praecipio vobis ne faciatis Pa? cha in mense Martii in anno embolismi, sed in ix kal. Maii in unitate Ecclesiæ catholicæ. Verum Agnum veri Israelitæ immaculatum immaculati comedamus: quia in una domo præceptum est Israeli carnali agnum anniculum comedere. De quo agno inJmaculato veracissime præceptum est: Non occides agnum in lacte matris suæ, hoc est in proximo pascha conceptionissuæ in utero matris suæ. Ideo praegnantem Mariam, ne sicut stupr. ita et adultera lapidibus interficerctur, clam voluit Joseph dimittere. Ut vero non occideretur agnus in lacte matris suae, in pascha nativitatis suæ proximo fugit Joseph in Ægyptunl, Angelo praecipiente, in mense Martio, anno revertente, in quo mense eduxit Cain Abel justum in campum, ut occidereteum in typo Christi educti ad prælorium Pilati in sexta feria: quia eodem die conceptus in utero est, et mortuus in cruce; dum in sexta feria mortuus est amnanima pro peccato in paradiso, et in eodem obiit in corpore. Responsum est ut opinor, omnibus quibus interrogastis me (b).