# Epistolae 3-11

Leo the Great, Epistolae, (b) Sanctissimo et Deo amantissimo patri et consacerdoti LEONI FLAVIANUS in Dom…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-11

CAp.III.- Talis igitur nobis quidam nunc apparuit Eutyches dudum presbyter et archimandrita, tamquam ea quæ nostra sunt sapiens, et rectum fidem in se habens; Nestorii quidem impietati resistens, et pugnam adversus cum simulans; trecentorum vero decem et octo sanctorum Patrum de fide confectam expositionem, et sanctæ memoriæ Cyrilly ad Nestorium scriptam epistolam, et ejusdem similiter ad Orientales, quibus omnes (a)consenserunt, conatus evertere et antiqua impii Valentini et Apollinarismala dogmata(b)renovare. Nec timuit Regis veri praeceptum dicentis: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis minimis,melius erat ut suspenderetur mola asinaria (c) circa collum ejus,et mergeretur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). (d) Impudenter autemomnem abjiciena,et pellem,quæ eum circumdabat,excutiens,aperte coram sancta synodo (e) noatra affirmabat, dicens: Dominum nostrum Jesum Christum non oportere ex duabus naturis post inhumanationem, in una subsistentia et in una persona a nobis agnoscendum; neque carnem Domini consubstantialem nobis esse, tan quam ex nobis assumptam et unitam Deo Verbo secundum (f) subsistentiam; sed dicebat, Virginem quidem, quæ eum peperit, secundum carnem consubstantialem nobis esse,ipsum autem Dominumnon sumpsisseexeacarnem nobis consubstantialem; sed Domini corpus non esse quidem corpus hominis,. humanum autem corpus (a) [ess£ quod ex Virgine est,omnibus expositionibus sanctorum Patrum resistens.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
