# Epistolae 3-13

Leo the Great, Epistolae, FLAVIANUS in Domino salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-13

CAP. III. — Sed his ita(i) secutis, litteræ nobis datae sunt vestrae sanctitatis per admirabilem comitem Pansophium,perquassumusedocti, quia idem Eutyches libellos direxit vobis plenos omni fallacia atque calliditate, dicens: Judicii tempore Ii.. bellos se dedisse appellationis et nobis et hic convenienti sancto concilio; et appellasse vestram sanctitatem: quod nequaquam ab eodem factum est; sed etiam (j) in hac parte mentitus est, (k) tamquam per fallaciam mendacii subrepere se sanctis vestris auribus putans. Commotus itaque, sanctissimepater, in his omnibus quæ ab eo præsumpta sunt, et ob ea quæ in nos et sanctissiman Ecclesiam facta sunt atque fi unt,( l)consuete fiducialiter age,secundum quod sacerdotio competit, propriamque faciens communem causam etsanctarumEcclesiarum disciplinam,simul decernere(m)in damnationem adversus eum regulariter factam, etperpropria scripta dignare; confortare autem etpiissimi et Christo amantissimi nostri imperatoris fidem. Causa enim eget solummodo vestro solatio atque defensione, qua debeatis consensu proprio ad tranquillitatem et pacem cuncta perducere. Sic enim hæresis quæ surrexit, et turbæ quæ(a)propter eam factae sunt, facillime destruentur. Deo cooperante per vestras sacratissimas litteras, Removebitu autem et concilium quod fieri divulgatur: quatenus nequaquam ubique sanctissimæ turbentur Ecclesiae. Omnem quae vobiscum est fraternitatem ego et qui mecum sunt salutamus.Incolumis in Dommo,et orans pro nobis, doneris nobis, religiosissime et sanctissime pater.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
