# Epistolae 3-15

Leo the Great, Epistolae, (g) LEO PULCHERIÆ Augustae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-15

CAP. III.- De hac autem participatione (p) mirabili sacramentum nobis regenerationis illuxit, ut per ipsum Spiritum per quem Christus et conoeptus est et natus, eliam nos,qui per concupiscentiam carnis sumus geniti, spirituali rursus origine nasceremur. Propter quod ab evangelista de credentibus dicitur: Qui non ex sanguinibus,neque exvoluntate carnis,neque ex voluntateviri, sed ex Deo navi sunt (Joan. 1,13). Cujus ineffabilis gratiæ particeps non est, (q) nec potest in filiorum Dei adoptione censeri, quisquis a fide sua, hoc quad nos (a) principaliter salvat, excludit.Unde multum doleo multumque oontristor quod hic qui antea de humilitatis proposito laudabilis videbetur, contra unicam spem nostram patrumque nostrorum vana et nimis (b) stolida audet astruere. Qui(c)cum videret insipientiae suaesensum catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione' debuerat; nec ita Ecclesiæ præsules commovere, ut (d)damnationis sententiam mereretur excipere; quam utique, si(e)in suo sensu voLueritpermanere, nullus poterit relaxare. Sedis enim apostolicæ moderatio hanc temperantiam servat, ut et severius agat cum obduratis, et veniam cupiat præstare correctis. Quia ergo multa mihi fiducia est de pietatis tuae (/) sublimisaima fide, obsecro gloriosam clementiam tuam, ut sicutsanctostudio tuo catholica praedicatio semper adjuta est,ita nunc quoque ejus faveas libertati; quam forte ideo permisit Dominus hac tentatione pulsari, ut quales intra Ecclesiam (g) laterent, possent agnosci.Quorum plane non est negligendacuratio, (h) ut nec ipsorum nos contristet amissio.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
