# Epistolae 3-16

Leo the Great, Epistolae, (c) LEO urbis Romae episcopus dilectissimo fratri JULIANO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-16

CAP. III. — [In eo vero quod Eutyches in episcopali judico ausus est dicere ante incarnationem duas in Christo fuisse naturas, post incarnationem autem, unam,necessarium fuerat ut ad reddendam rationem professionis suae crebris atque sollicitis judicum interrogationibus urgeretur,ne tamquam inane aliquid præterflueret, quod non nisi de haustu venenatorum dogmatum apparebat(d)effusum.Arbilrorenim talia loquentem hoc habere persuasum,quod anima qnam Salvator assum psit prius incœlis sitcommorataquam de Maria virgine nasceretur,eamque sibi Verbum in utero(e)copularet.Sed hoc catholicae mentes auresque non tolerant: quia nihil secum Dominus de coelo veniens nostræ conditionis exhibuit; nec animam enim quæ anterior exstitisset, nec carnem quæ non materni corporis esset,accepit.Natura quippe nostra non sic assumpta est ut prius(f)creata,post assumeretur, sed ut ipsaassumptione crearetur.Undequod in Origene merito damnatum est,qui animarum,antequam(g)corporibus insererentur,non solum vitam, sed et diversas fuisse asseruit actiones,necesse est utetiam in isto,nisi maluerit sententiam(h)abdicare, plectatur.]Nativitas enim Domini secundum carnem. quamvis habeat quaedam propria quibus humanae conditionis initia transcendat, sive quod solus (a)ab inviolata Virgine sine concupiscentia est conceptus et natus, sive quod ita visceribus matris est editus, ut et fecunditas pareret et virginitas permaneret; non alterius tamen naturæ erat ejus caro quam (b) nostrae; nec alio illi quam caeteris hominibus anima est inspirata principio, quae excelleret, non diversitate generis, sed sublimitate virtutis. Nihil enim carnis suae habebat adversum (c) nec discordra desideriorum gignebat compugnantiam volontatum]. Sensus corporei vigebant (d) sine lege peccati, et veritas affectionum sub moderamine Deitatis et mentis, nec tentabatur illecebris nec cedebat injuriis.Verus homo vero unitus est Deo,nec secundum existentem prius animam deductus est(e) e cœlo,nec secundum carnem creatusex nihilo;(f)eamdem gerens in Verbi Deitate personam,et tenens communem nobiscum in corpore animaque naturam.Non enim esset Dei hominumque mediator (1 Tim.II,5), nisi idem Deus idemque homo in utroque et unus esset et verus (g). Incitat quidem nos ad latitudinem disserendi materiae magnitudo;sed apud eruditionem tuam non est(h)copiose laborandum:præsertim cum jam per nostros ad fratrem Flavianum sufficientes litteras miserimus,ad confirmandosanimos non solum sacerdotum,sed etiam laicorum.Præslabit,ut credimus,misericordia Dei,ut absque cujusquam animae detrimento possint adversum diaboli dolos, et sana defendi, et vulnerata curari (i). Data idibus Junii, As- Uino et Protogene viris clarissimis consulibus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
