Latin
Domino vere sancto atque beatissimo ac apostolico, mihique post Dominum plurimu…
Leo the Great, Epistolae 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. III. —Quaedam vilissima possessio, Moltinas appellatur in montibus arduis ac silvis densissimis constituta, illicque perparva atque vili opere constructa est Ecclesia. In cujus baptisterio nocte sacrosancta paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula, nec aqua omnino vicina, fon sex se repletur,paucisque qui fuerint consecratis, eum deductorium nullum habeat,ut aqua vonerat, ex sese(d)discedit. Tunc ergo, sicut supra diximus, sub sanctæ memoriae domino quondam meo ac beat! ssimo papa Zosimo (e), cum apud Occidentales trrorortus fuisset,consuetis lectionibus(f)nocte sancta decursis, cum presbyter secundum morem baptizandi horam requireret, usque ad lucem aqua non veniente, non consecrati, qui baptizandi ruerant, recesserunt. Ut ergo breviter narrern, illa nocte, quae luCescebat in diem Dominicam, decimo die kalendas Maii fons sacer hora competenti repletus est. Evidenti ergo miraculo claruit Oecidentalium partium fuisse errorem.