# Epistolae 3-20

Leo the Great, Epistolae, LEONI episcopo Romae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-20

CAP. III. — Cum enim(a)pereosquos sanctitas tua Ephesum misit tempestatis exitum speraremus, in graviorem procellam delapsi sugius. Alexandrinorom quippejustissimus antistes haudquaquam contentus fuit iniqua hac et injustissima depositione sanctissimi Deoque charissimi Constantinopolitanorum episcopi Domini Flaviani, neque ipsius animam explevit consimilis strages aliorum episcoporum; sed mequoque absentem calamo similiter jugulavit, nec in jus vocatum,nec praesentemaccusatum, nec interrogatum de Dei acSalvatoris nostri incarnatione quid sentiam. Et homicidas quidem, ac sepulcrorum effractores, alienarumque nuptiarum invasores, non prius condemnant judices, quam vel ipsi objecta crimina confessione suafirmarint, vel ab aliis aperte fuerint convicti. Nos autem hic in divinis legibus enutritus (b) trigintaquinque mansionibus distantes condemnavitut voluit. Neque nunc tantum hoc fecit,sed anno etiam superiore, cum eo profecti essent duo viri Apollinaris morbo infecti, et calumnias in nos texuissent, consurgens in Ecclesia nos anathemate confixit; idque cum ad eum scripsisissem, et quae sentirem per litteras exposuissem:

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
