Latin
LEO episcopus ANATOLIO episcopo
Leo the Great, Epistolae 3-25
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. -De nominibus autem (q) Dioscori, Juvenalis et Eustathii ad sacrum altare (r) recitandis dilectionem tuam hoc decet custodire,quod nostri ibidem constituti faciendum esse dixerunt, quodque honorandae s. Flaviani memoriæ non repugnet, et a gratia tua Christianae plebis animos non avertat. Nam (o) iniquum nimis est atque incongruum eos qui innocentes et catholicos sua persecutione vexarunt sanctorum nominibus sine discretione misceri: cum damnatam impietatem non deserentes(b)ipsi se sua pravitate condemnent; quos convenit,aut percelli pro perfidia,aut laborare pro venia.