# Epistolae 3-3

Leo the Great, Epistolae, Ut clericus nec suo, nee alieno nomine fenus exerceat.- V. Ut si quis sacerdotu…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-3

CAP. If. Viduæ maritum, et qui fuerit plusquam uniusuxoris vir, a sacro ministerio arcendum. - (b)Qualis vero,cum unicuique constiterit natalium honestas et morum,esse debeat sacci altaris ministerio sociandus, et Apostolo nos docente (I Tim. III, 2; Tit. 1, 6), et divina præceptione didicimus(Levit. xxi,i4), et canonum regulis, a quibus plerosque fratrum declinasse et penitus deviasse reperimus.(i) Nam constat ad sacerdotium pervenisse viduarum(j) meritos; quosdam etiam,quibus fuerint numerosa conjugia,et ad omnem licentiam vita(k)liberior,nd sacrum ordinem passim patefactisaditibu8 fuisse permissos,contra illam beati Apostoli vocem qua talibus exclamat dicens: Unius uxoris virum (l Tim, III, 2); et contra illud antiquae legis praecetum, (I) quo dicitur et cavctur: Sacerdos tfirginem uxorem accipiat, nora viduam, non repudialam (Levit. XXI, 14). Hos ergo, quicumque tales admissi sunt, ab ecclesiasticis officiis et a sacerdotali nomine, nposlolicæ sedis auctoritate jubemus arceri;uec hoc euim sibi poterunt (m) vindicare,cuju8 capaces, per hoc(n)quod illis obstiterat, non fuerunt: hujus discussionis curam (0) noLis specialiter vindicante ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, nec liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignoratione nascatur; quamquam ignorare numquam licuerit (b) sacerdotem, quod canonum fuerit regulis definitum. Haec ergo ad provincias ve. stras, per Innocentium, Legitimum et(e) Segetium, fratres et coepiscopos nostros, scripta dircximus; ut quae male pullulasse noscuntur, radicitus evcllantur, et messem Dominicam (d) zizania nulla corrampanL Ita enim fructum uberem quae sunt sincera præstabunt, si ea quæ natam segetem (e) cnccare consueverunt diligentius amputentur.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
