Latin
Exemplar relalionis archetypi sanctæ magnæ et universalis synodi quæ in Chalced…
Leo the Great, Epistolae 3-32
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -Et erat adversarius tamquam besUa foris a septis, secum fremens, neminem habens quem capiat, nisi se ipsum ei ad praedam Alexandrinae urbis factus olim praesul objiceret; qui dum multa prius mala fecisset, secundis priora celavit. Beatum enim illum et in sanctis connumerandum Constantinopolitanae urbis pastorem Flavianum apostolicam praeferentem fidem, et Dei amatorem episcopum Eusebiumcontra omnem canonum disciplinam deposuit,et impietate condemnatum Eutychen tyrannicis decretis suis restituit, et a vestra sanctitate, utopte ab immerito gratia, ablatam reddidit dignitatem; et ut omnino ferox singularis incumbens vineae, quam bonam invenitplentationemevertit (Ps. LXXIX, 14), infructuosam autem et (i) derelictamintroduxit, et pastoralem habentes sapientiam amputavit, lupos autem(j)manifestatos ovibus introduxit. Super haec omnia etiam contra eum qui custodiam vineae aSalvatore susceperat,furorem suum extendit (dicimus autem de sanctitate vestra), et excommunicationem contraeumqui corpusEcclesia (k) adunare festinavit, cogitavit. Et cum oportuisset eum pro his poenitere, et debuisset lacrymis postulare misericordiam, tamquam pro honestis lætabatur,epistolam quidem vestrae sanctitatis aspernens,omnibus autem veritatis dogmatibus resistens.