# Epistolae 3-36

Leo the Great, Epistolae, FLORO(a) SABINO,(b) VALERIANO,CONSTANТIO,МAXI- MO. ASCLEPIO, NECTARIO, MAXIMO, …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-36

CAp. III. — Nam sicut Nestorius non est toleratus, affirmans beatam Mariam hominis tantummodo fuissegenitricem, qui postmodumsit (p) a VerbiDeitate susceptus. duabus scilicet(q) personis distinctis atquedivisis, ut non esset filius hominis qui Filius Dei; nequeunusChristusin utraquenatura,sedaltersempiternus ex Patre, alter temporalis ex matre: cum evangelica auctoritas ita Verbum carnem praedicet factum (Joan. i, 14), ut non duos Christos, nec duos filios, sed in uno Domino Jesu Christo et Dei et hominisnobisinsinuetveritatem:ututriusquesubstan-, tiae, id est salvantis atque salvatae, nec proprietas possit confundi, nec persona geminari. Sicut ergo Nestorius in suo dogmate exsecrabilis (a) fuit,sic et Eutyches, damnatum olim sectatus errorem, alia profanitate blasphemans,a catholicæ soliditatis compage resectusest:quia indoctis quibusdam nimiumque simplicibus persuadere tentavit quodVerbum Dei ita caro sit factum ut veram carnem (b) de matre non sumpserit;nec nostri illum generis corpus habuisse, sed Divinitatis ejus et carnis unam esse naturam au tunum Dominum 11 £3 nostrumJesum Christum et falsum hominem et Deum diceret esse passibibilem. Quod nec pietas fidei, nec ratio recipit sacramenti, utfaut in sua natura passibilis fuerit. Deitas, aut (c) in susceptione humana mentita sit veritas.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
