# Epistolae 3-38

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus PULCHERIÆ Augusta. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-38

CAP. III.— Agnoscat cui successerit viro, et repulso omni spiritu elationis, (j) Flaviani fidem,Flaviani modestiam, Flaviani humilitatem, quae illum usque ad confessoris gloriam proxevit,imitetur.Cujus si velit splendere virtutibus, laudabilis erit, et in omni loco plurimum dilectionis acquiret, non ambiendo humana, sed promerendo divina.(k) Hac autem observantia meum quoque illi animum spondeo copulandum, et apostolicae sedis dilectionem, quam Constantinopolitanae Ecclesiae semper impendit, nulla mutabilitate violandam. Quia si interdum immoderati praesules aliquas inciduntculpas. Ecclesiarum tamen Christi(l) integritas perseverat. Consensiones vero episcoporum,sanctorum canonumapudNicaeam conditorum regulis repugnantes, unita nobiscum vestræ fidoi pietate in irritum mittimus,et per auctoritatem beati Petri apostoli,generali prorsus definitione(m)cassamus,in omnibus ecclesiasticis causis his legibus obsequentes quas (n) ad pacificam observantiam omnium sacerdotum, per trecentos decem et octo antistites Spiritus sanctus instituit:itautetiamsi multo plures(o)aliud quam illi statueredecernant,in nulla rcverentia sithabendam, quidquid fuerit a praedictorum constitutione diversum.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
