# Epistolae 3-43

Leo the Great, Epistolae, (a) LEO MAXIMO Antiocheno. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-43

CAP. III. — Summa itaque vigilantia cautum te esse convenit, ne quid sibi haeretica pravitas audeat vindicare: cum te deceat his sacerdotali auctoritate resistere, nosque saepius de profectu Ecclesiarum tuis relationibus quid agatur instruere. Dignum est enim te apostolicae sedis in hac sollicitudine esse consortem (m) et ad agendi fiduciam privilegia tertiae sedis agnoscere, (n) quae in nullo cujusquam ambitione misereantur: quiatantaapud me est Nicaenorum canonum reverentia, ut ea quae sunt a sanctis Patribus constituta, (a) nee permiserim, necpatiaraliquanovitateviolari. EUi enim diversa nonnumquam sunt meritapraesulum,juratamenpermanent (b) sedium quibusetsi possint aemuli perturbationem aliquam fortassisinferre,nontamenpossunt minueredignitatem. Unde cum aliquid proAntiochenae Ecclesiae privilegiis dilectio tua agendum esse crediderit, (c) propriis litteris studeat explicare, ut nos consultationi tuae ab- Bolute et congrue respondere possimus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
