# Epistolae 3-45

Leo the Great, Epistolae, (d) LEO episcopus MARCIANO Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-45

CAP. III. — Quia ergo in illa, ut dixi, centenaria supputatione Theophili, septugesims sextus annus diem Paschae contra morem ecclesiasticum statuisse monstratur,etnon leviterdelinquitur si in principio sacramenti veritas et unitas ab universali Ecclesia non tenetur,obsecro clementiam vestram ut sludium vestrum præstare dignemini: quatenus Ægyptii, vel si qui sunt alii qui certam hujus supputationis videnturhaberenotitiam,scrupulum (e) hujus sollicitudinis absolvant, ut in eum diem generalis observantia dirigatur, qui nec paternarum constitutionum normam relinquat, nec ultra praefixos terminos evagetur. Quidquid autem pietas vestra de hac consultatione cognoverit, ad meam jubeat mox notitiam pervenire: ut in divinis mysteriis nulla dissonantiae culpa nascatur. Data (n decimo septimo kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
