# Epistolae 3-47

Leo the Great, Epistolae, LEO urbis Romae episcopus JULIANO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-47

CAP. III. — Epistolam sane (i) meam ad Chalcedonensem synodum datam praesentibus episcopis et clericis lectam fuisse tuis epistolis retulisti;sed usque ad illud capitulum,quo ea quæ de fide acta sunt meus videtur firmasse consensus. Undewiratus sum quod reliquaquaesecuta fuerunt non pariter in notitiam eorum quibus sunt lecta prolata sint; cum maxime omnibusf innotescere debuisset,(a)improbum a nobis ambitum notatum fuisse, et novis usurpationibus obviatum: utvestutas, quæ est canonibus constituta, inviolata, ut semper scripsimus, servaretur. Actium (b) vero presbyterum, quem asseris fuisse discussum, gratulamur, cogitione habita, in omnibus fuisse purgatum. (c) Epistolam quoque ad Christianissimum principem noveris me Inisisse,in qua illi gratias egi,quia curam mihi suam, tam pro fidei causa quam pro securitate reipublicae dignatus est indicare. Aliam quoque ad nos epistolam dedit, interveniens pro Anatolio episcopo, ut nostri illi animi gratia præbeatur,quoniam correctionem ejus promittit,et in omnibus se satisfacturum esse quæ ad fidei observantiam pertinent pollicetur. Data quinto idus Januarii,Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
