Latin
LEO episcopus MARCIANO Augusto
Leo the Great, Epistolae 3-49
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Quia vero quorumdam hæreticorum versuta nequitia ad conturbandam(l)nostrorum simplicitatem, epistolam meam,quamad beatæ memoriae Flavianum dedi, falsasseperbibetur,utcommutatis quibusdam(m)verbis vel syllabis,receptorem me Nestoriani erroris assereret: obsecro venerabilem clementiam vestram ut eadem epistolam per fratrem meum Julianum episcopum, vel eos quos idoneos ad hoc opus pictas vestra delegerit, in Græcum sermonem jubeatis integrediligenterque translatam per idoneum(n)perlatorem sub vestri signaculiimpressione deferri,tradendamjudicibusAlexandrinis, qui cam clero et plebi ipsius civitatis cum prædictorum episcoporum prædicationibus, (o) quibusetmea scripta consentiunt, faciant recitari, ut agnoscant se fallacium hominum fraude ulterius decipi non debere; (p)et probentur apostolicae sedis sinceri esse discipuli, apud quam nec Eutyches necNestorius ullum obtinent locum, quia sicut alios hæreticos, ita et istos Ecclesia universalis damnavit. Data (q) sexto idus Martii; Aetio ct Studio viris elarissi. mis consulibus.