# Epistolae 3-5

Leo the Great, Epistolae, (p) SYNOPSIS. – I. De ordinatione episcoporum, pres-byterorum et Diaconorum, ut…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-5

GII CAP. II. De iterando missæ sacrificio, ut plebi super venientisatisfiat.—Utautem nomnibus observantia nostra concordet, illud quoque volumus oustodiri. ut cum solenlnior(r) qumque festivitas conventum populi numerosioris indixerit,et (s) ea fidelium multitudo convenerit, quam recipere basilica simul una non possit, sacrificii oblatio indubitanter iteretur; ne his tantum admissis ad hanc devotionem, qui primi advenerint, videantur hi,qui post. modum confluxerint, (a) non recepti, cum plenum pietatis atque rationis sit, ut quoties basilicam, in qua agitur, praesentia novae plebis impleverit, (b) toties sacrificium subsequens offeratur.(c)Necesse est autem ut quaedam pars populi sua devotione privetur,si unius tantum missae more servalo,sacrificium offerre non possint,nisi(d)qui prima diei parte convenerint.Studio ergo dilectionem tuam et (e) familiariter admonemus ut quod nostrae consuetudini ex forma paternæ traditionis insedit, tua quoque cura non negligat:(f) ut per omnia nobis et fide et actibus congruamus. Propter quod remeanti o nostro(g) Possidonio presbytero,hanc ad fraternitatem tuam epistolam dedimus preferendam, qui (h) nostris processionibus atque ordinationibus frequenter interfuil,ct toties (i) ad nos missus, quid in omnibus (j) apostolicae auctoritatis teneremus, agnovit. Data (k) XI kalendas Julias.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
