# Epistolae 3-54

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus MARCIANO Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-54

CAp. III. — Gaudeo itaque, gloriose, quae perturbata fuerant esse composita; cum et memoria beati Flaviani (e) inconsolationemdiscipulorumejus excolitur, cum Andreas ab archidiaconi ministerio submovetur, cum postremo a sanctorum Patrum injuria temperatur, et a violandis canonibus abstinetur: ut regnum vestrum Christo regnante tranquillum, (f) Christo defendente sit validum. Unde cum per omnia me clementiae vestrae parere delectet, fratris mei Anatolii charitatem toto corde suscipio. Amabilem fidumque se praebeat, et ab ea quam illi spondeo charitate, nulla se deinceps varietate dissociet, eos sibi sincera affectione conjungens, quos catholicae fidei probavimus defensores. Habet in omnibus vestrae pietatis quod sequatur exemplum; maxime cum benignitatis vestrae adjuvctur auxilio, Suggestiones autem fratris et coepiscopi mei Juliani, quem pietati vestrae commendo, quaeso ut benignius, sicut facitis, andialis. Hoc etiam fratri meo Anatolio proderit, si eum, quem pro catholico dogmate illic esse volui, dignanter habeatis.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
