# Epistolae 3-55

Leo the Great, Epistolae, LEO (a) urbis Romæ episcopus JUVENALI Jero- solymitano episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-55

CAP. IlL — Veram igitur Christi generationem crux vera confirmat: quoniam ipse in nostra carne pascitur, qui (g) in nostra carne crucifigitur: quæ, nullo interveniente peccato, nisi fuisset nostri generis, (1&) non potuisset esse mortalis. Ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam, ac vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit (Coloss. II, 14): ut sicut per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes (Rom. v, 18); inde in homines manante justitia, ubi humana est suscepta natura. Nulla cnim ratione(a)extra nostri est corporis veritatem, de quo evangelista prædicationem inchoans dicit: Liber generationis JesuChristi filiiDavid,filii Abraham(b)(Matth. I, t): beati Pauli apostoli consonante doctrina, cum dicit: Quorum patres, et ex quibu.s Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. ax, 5). Itemque ad Timotheum: Memento, inquit, Jesum Christum resurrexissea mortuis, ex semine David (c) (II Tifn. II, 8).

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
