# Epistolae 3-56

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopcs LEONI Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-56

CAp. III. — Apud christianissimum igitur principcm, et inter Christi praedicatores digno honore numerandum, utor catholicæ fidei libertate, et ad consortium te apostolorum ac prophetarum securus exhortor: ut constanter despicias ac repellas eos, qui ipsi se christiano nomine privavere; nec patiaris impios parricidas sacrilega simulatione de fide agerc,quos constat (f) fidem velle vacuare. Cum enim clementiam tuam Dominus tanta sacramenti sui illuminatione ditaverit, debes incunctanter advertere, rcgiam potestatem tibi(g) non ad solum mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiæ praesidium esse collatam: ut ausus nefarios comprimendo, et que bene sunt statuta defendas, et veram pacem his quæ sunt turbata restituas,depellendo scilicet pervares juris alieni, et antiquae fidei sedem Alexandrine Ecclesiæ reformando: ut correctionibus tuis Dei iracundia mitigata,(h) religiosæ anteacivitati non retribuatquæ admissa sunt, sed remittat. Constitue ante oculos cordis tui, venerabilis imperator, omnes qui per totum orbem sunt Domini sacerdotes, pro ea tibi Ode in uatotius mundi est redemptio, supplicare. In qua te i324 specialius ambiunt,(i) quiaapostolicæ fidei sectatores Alexandrinae Ecclesiæ præsedere, agentes apud pietatem tuam,ne hæreticos homines, et merito pro sua perversitate damnatos, uti sua (j)pervasione patiamini:cum sive impietatem erroris aspicias, sive opus perpetrati furoris attendas,non solum ad sacerdotii honorem admitti nequeant, sed ab ipso christiano nomine mereantur (k) ablcindi. Nam, quod exorata pietatis veatræ venia dixeriDJ, quodam contagio splendorem vestrae serenitatis offuscant, cum sacrilegi parricidae id audeant petere quod nec innocentes liceat obtinere, gloriosissime imperator.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
